[54]
vobis, o carissimi1 atque optimi cives, et
vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. caedes
principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi
necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat
admonemur. ad quem metum si deorum monitis non
duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur;
neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus
inter claros et2 potentis viros nisi aut universus interitus aut
victoris dominatus ac3 regnum. dissensit cum Mario, clarissimo
civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla;
horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit.
Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda
fortuna regnum est largita, adversa mortem. idem iterum
Sulla superavit; tum4 sine dubio habuit regalem potestatem,
quamquam rem publicam reciperarat5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.