[53]
quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri
putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque
quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur.
habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium
cadere possint: “deteriores, repvlsos”, quod iam audietis,
hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque
a communi salute diiunctae1. qua re cum di immortales
monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime
meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus
periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium,
qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum
ab religiosis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 diiunctae P2BH: deiunctae P1: disiunctae GEMbk
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.