[44]
fuit in
his omnibus1 etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male
de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum
aliquo animi2 virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota,
a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis3, a strophio,
a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis.
Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent4, nisi ex eo
loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio
emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica
cive tali careret. hanc ob amentiam in discordiis nostris,
de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus
admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis
fieri non liceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.