18. non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum
putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum,
suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod
oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti.
[38]
quis
enim ante te1 sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam
poenam quae sequeretur id scelus scire posset? an tibi
luminis obesset caecitas plus quam libidinis? ne id quidem
sentis, coniventis2 illos oculos abavi tui magis optandos
fuisse quam hos flagrantis sororis3? tibi vero, si diligenter
attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non
deorum. homines te in re foedissima defenderunt, homines
turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope
confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri
inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me,
alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia
prorsus concedo tibi iam maiora4 non esse quaerenda:
[39]
a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse
poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos
vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores
deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes
inducuntur putas. non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae
tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio
Athamantis et quam senium5 matricidarum. tu cum furialis
in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum
lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in
vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum
servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem
sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis,
tum baccharis, tum furis6, tum das eas poenas quae solae
sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. nam
corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se,
denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur:
deorum tela in impiorum mentibus figuntur. qua re miserior
es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino
oculos non haberes7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.