previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. [46] non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi1 putabamur. ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo se his, modo2 vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. atque ego hunc non mirorquid enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti. [47] atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela3 in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. an iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur4, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris5in quo fallebat, sed eum nemo redarguebatnisi eum, inquam, exercitum6 signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset?


1 defendi Hbk (sed om. nos): defensi P et pler.: defensum iri coni. Halm

2 se his modo add. Bait., Lamb. secutus

3 haerent ea tela Manut.: hacrentia tela codd.

4 arbitrabatur ut Manut. ita b: arbitrabamur rell.

5 C. om. P2 et pler.

6 Caesaris ... exercitum s. l. suppl. P2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: