[14]
de hoc igitur loco sacro potissimum videntur
haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus
hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt
sacer non esse iudicatus sit? verum referte, quod ex senatus
consulto facere debetis. aut vobis cognitio dabitur, qui
primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni
liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite
sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit,
aut,—id quod certe fiet,—ad pontifices reicietur, quorum
auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque
et privatas et publicas commendarunt. quid ergo ii1
possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? multae sunt domus
in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene
cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario,
iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam
domum aliam privato eodem quo quae2 optima lege, publico
vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.