previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus1 intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae est2 in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. vobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum. nego ullo de opere publico, [16] de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam3 putarit4. P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice5, at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi6 quam publice magistratus omnes defenderent. quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum7 sint mihi data a vobis, cum ea8 attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans videatur9. [17] quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret10 aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri11 me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. ille, ut opinor, ingemuit. quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. me civem esse Romanum? litterate respondissem. an tacuissem? desertum negotium. potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis12 sine sua laude respondere? at ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.


1 aedibus GE2

2 esset Ernesti

3 puniendam BHk rell. praeter PG (poeniendam): muniendam Petrus Faber

4 putarit Halm: putaret codd.

5 in Velia publice Ianus Palmerius: in ulla publica P1: in villa publica P2 rell.

6 at mihi Garat.

7 cum quae GE

8 ea iam coni. Muell.

9 esse videatur Zielinski

10 ecferret P: efferret Bkt: et ferret GE

11 ferri Halm: ferre codd.

12 contumeliis Madv.: contumeliam codd. (in inimici contumeliam ut Baiter ita Hbk

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: