14.
[30]
sequitur de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram!
de mea domo dicere audes? committe vel consulibus vel
senatui vel conlegio pontificum tuam. ac mea quidem his
tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est1; at in iis
aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per
te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse et2 aras.
tabulis hoc censoriis3, memoria multorum firmabo ac docebo:
agatur modo haec res, quod4 ex eo senatus consulto quod
nuper est factum referri ad vos5 necesse est, habeo quae de
locis religiosis velim dicere.
[31]
Cum de domo tua dixero, in
qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit,
tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi
necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. putant enim ad
me non nulli6 pertinere magmentarium7 telluris aperire.
nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. nunc sanctissimam
partem ac sedem maximae religionis privato dicunt
vestibulo contineri. multa me movent: quod aedes telluris
est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit
mea domo pontificum iudicio8 liberata secundum fratrem
suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate
annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio
telluris, et eo magis quod eodem ostento telluri postilio
deberi dicitur.
[32]
Vetera fortasse loquimur; quamquam hoc
si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae,
communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis
immortalibus usu capere possint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 liberata est b2c: libera est BHkt (§ 25): liberast P: libertast G: liberat E
2 et om. codd.: et aras del. Zielinski
3 censoriis Bait.: censoris P1GE: censores P2BMHbk: censorum vulg.
4 quod quam Ern.: `quod referri necesse est breviter dictum est i. q. quod fieri necesse est, ut referatur' Mueller
5 vos bk: nos rell.
6 ad me non nulli P2B: non om. P1: non nulli om. w: non nulli ad me Hbk edd. R, V.
7 magmentarium Momms.: acmentarium P rell. praeter Mb2k (armamentarium)
8 pont iudicio HMbς: iud. om. rell. (iudicio pontificum Momms.)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.