previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. [50] videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. etiamne in sinu1 atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? 'volo,' inquiunt, 'esse qui in contione detrahat de Pompeio.' detrahat ille vituperando? velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod2 sentio. mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum3 maximis laudibus ecferebat4 videbatur. [51] Vtrum tandem5 C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? an ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo6 senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam. [52] quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? videant ii qui illum Pompeio7 inimicum esse gaudebant8, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant9, et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos10 furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. quid existimatis eum, si reditus ei gratiae11 patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat12?


1 sinu Angelius: senatu codd.

2 quid PBHG

3 illum HGEbk: om. P all.: eum coni. Bait.

4 eefer. P: effer. BHk

5 tandem Angelius: tamen codd. (tum Mb2k

6 quam in universo s. l. P2

7 Pompeio codd.: Cn. Pomp. ed. R. (Cn. s. l. b2

8 gaudeant PB

9 contuebant P et pler. (cf. § 38)

10 ecfren. P: effren. B rell.

11 ei in gratiam Lamb.

12 irrepat ut Angelius ita b2kt: increpat P et pler.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: