previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [40]

sed quoniam de iis1 omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis2 iam immortalibus dicant moneri. monentne per optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve ” “divini nvminis3 deficiantvr, ”†“qva re ad vnvm imperivm4pecvniae5 redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve6accedat.” haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. quis igitur7 optimatium discordiam molitur? idem iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. hoc enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste8 cadere videatur. [41] Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. secutus est C. Gracchus9, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. ipse Saturninus10 ita fuit effrenatus et paene demens ut actor11 esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. nam quid ego de Sulpicio12 loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie13 dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem.


1 his codd.

2 a dis (ante iam) s. l. P2: a dis (diis Mtc) iam Bς et pler.: iam om. GEHbk: iam a dis Halm

3 divini numinis Koch: diminuitis P: diminutis P2B rell.: -ti Hbk: divinitus M

4 ad unius imperium res redeat coni. Lamb. (§54)

5 pecuniae codd. praeter bk (provinciae) apulsus GE: om. P1: pulsus P2 rell.: exercitusque pulsi deminutique accedant coni. Garat.

6 diminut. P rell.

7 igitur hanc HGEMb2k

8 honeste Seb. Gryphius: homines P1MHb: et honestis P2 rell.

9 C. s. l. P: om. E

10 Saturninus PBMt: L. Saturninus HGEbk

11 actor Madv.: auctor codd.

12 Sulpicio PBt: P. Sulpicio HGEMbk

13 cotidie HBGk: cottidie P2: cottidiae P1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: