This text is part of:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] ‘Senex luxuriaris.’ respondeo tibi: adulescens enim nauigaui. ‘Ego,’ inquit, ‘iam desii, tu nondum.’ non miror si prior desisti; prior coeperas. MENTONIS. Quod gaudium accepisti † uere luxurior. Pompei SILONIS. Si modo emendatus est filius meus — solet enim etiam luxuria dissimulari — suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si nouercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI. Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi tua uitia quae in te non uidebas. Adliga me, dum te custodias. P. Asprenatis. Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere. IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem; malam causam haberem, si te filium non haberem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.