This text is part of:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[25] HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset; sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: ... Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem? Diocles CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur; nec enim paucioribus potest ... EVCTEMON, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.