[28]
sed quid ego id admiror? qui
accepta pecunia Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque
Matris deorum, vastaris, et Brogitaro Gallograeco, impuro
homini ac nefario, cuius legati te tribuno dividere in aede
Castoris tuis operis nummos solebant, totum illum locum
fanumque vendideris, sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribusque
detraxeris, omnia illa quae vetustas, quae Persae, quae
Syri, quae reges omnes qui Europam Asiamque tenuerunt
semper summa religione coluerunt, perverteris; quae denique
nostri maiores tam sancta duxerunt ut, cum refertam urbem
atque Italiam fanorum haberemus, tamen nostri imperatores
maximis et periculosissimis bellis huic deae vota facerent,
eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et
in illo loco fanoque persolverent.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.