Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. per eos dies et Athenagoras regius
praefectus Dardanos recipientes se in fines adeptus
postremum agmen turbavit;
[2]
dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, aequa pugna
iusto proelio erat. ubi rursus procedere Dardani
coepissent, equite et levi armatura regii nullum
talis1 auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis vexabant; et loca ipsa adiuvabant.
[3]
occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo,
quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant et cedunt.
[4]
ita damna Romano accepta bello duabus per
opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum
eventu. minuit deinde ei forte oblata res hostium
[p. 126]
Aetolorum numerum.
[5]
Scopas, princeps gentis, ab2 Alexandrea magno cum pondere auri ab rege
Ptolomaeo missus, sex milia peditum et quingentos
equites mercede conductos Aegyptum vexit;
[6]
nec
ex iuventute Aetolorum quemquam reliquisset, ni
Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futurae
solitudinis admonens,
[7?]
incertum cura gentis an ut
adversaretur Scopae, parum donis cultus, partem
iuniorum castigando domi continuisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.