Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. exitu huius anni cum de agris veterum militum
relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis
[p. 12]
in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres1 ut M. Iunius praetor urbanus,
[2?]
si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque quod eius publicum
populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet.
[3]
creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus, C. et M.
Servilii—Geminis ambobus cognomen erat—L. et
A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus,2 M. Fulvius Flaccus, P. Aelius Paetus, T. Quinctius Flamininus.
[4]
per eos dies P. Aelio consule comitia habente
creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta.
praetores exinde facti Q. Minucius Rufus, L. Furius
Purpurio, Q. Fulvius Gillo,3 C. Sergius Plautus.
[5]
ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque
facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et
[p. 14]
L. Quinctio Flaminino;
[6]
biduum instauratum est;4 frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis aeris populo cum summa fide et
gratia diviserunt.
[7]
et plebeii ludi ter toti instaurati
ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio
Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat. et
Iovis epulum fuit ludorum causa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.