Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. consul equitibus iussis, qua quisque
posset, opem ferre laborantibus ipse legiones e
castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit.
[2]
dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti
clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obvios
habuerunt hostes.
[3]
pluribus locis simul pugna coepit.
regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et
ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta
acies erat, et Romanorum, quia medium obsederat
iter, plurimi in eam inferebantur.
[4]
eo quoque
superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator
aderat, et Cretensium auxiliares multos ex improviso
vulnerabant, conferti praeparatique in dispersos et
effusos pugnantes.
[5]
quod si modum in insequendo
habuissent, non in praesentis modo certaminis
gloriam sed in summam etiam belli profectum foret;
[6]
nunc aviditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas
incidere,
[7?]
et fugiens eques, ut primo signa suorum
vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque
momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus
qui modo secuti erant.
[8]
multi comminus congressi,
multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere,
sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum
ipsis equis hausti sunt.
[9]
rex quoque in periculo fuit;
nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus,
[p. 110]
haud multum afuit quin iacens opprimeretur.
[10]
saluti1 fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque
regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare
cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad
casum regis concitatis confossus perit.
[11]
rex circumvectus paludes per vias inviaque2 trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
[12]
ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti;
octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum
relatis abducti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.