Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. iam autumnale aequinoctium instabat;
et est sinus Euboicus, quem Coela vocant, suspectus
nautis. itaque ante hiemales motus evadere inde
cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum erant,
[p. 138]
repetunt.
[2]
Apustius triginta navibus ibi relictis super1 Maleum navigat Corcyram. regem statum initiorum Cereris, ut sacris interesset, tenuit; secundum initia
et ipse in Asiam se recepit Agesimbroto et Rhodiis
domum remissis.
[3]
haec ea aestate terra marique
adversus Philippum sociosque eius ab consule et
legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis
gesta.
[4]
consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum
in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus
praetorem, quod absente se rem gessisset.
[5]
misso
eo igitur in Etruriam ipse in agrum hostium legiones
induxit populandoque cum praeda maiore quam
gloria bellum gessit.
[6]
L. Furius, simul quod in
Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico
triumpho imminens, quem absente consule irato
atque: invidente facilius impetrari posse ratus,
Romam inopinato cum venisset,
[7?]
senatum in aede
Bellonae habuit expositisque rebus gestis, ut
triumphanti sibi in urbem invehi liceret petit.
1 A.U.C. 554
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.