Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. in ipso adparatu belli legati a rege Ptolomaeo
venerunt, qui nuntiarent Athenienses adversus
Philippum petisse ab rege auxilium;
[2]
ceterum, etsi
communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate
populi Romani neque classem neque exercitum
defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem
in Graeciam missurum esse;
[3]
vel quieturum eum in
regno, si populo Romano socios defendere libeat, vel
Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum
auxilia quae facile adversus Philippum tueri Athenas
possent missurum.
[4]
gratiae regi ab senatu actae
responsumque tutari socios populo Romano in animo
esse; si qua re ad id bellum opus sit, indicaturos regi
regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae
rei publicae esse.
[5]
munera deinde legatis in singulos
quinum milium aeris ex senatus consulto missa.
[p. 28]
cum dilectum consules haberent pararentque quae1 ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis
maxime novorum bellorum,
[6?]
supplicationibus habitis
iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne
quid praetermitteretur quod aliquando factum esset,
ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia
Macedonia evenisset, iussit.
[7]
moram voto publico
Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex
incerta pecunia vovere licere; ex certa voveri debere,
quia ea pecunia2 non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri; quod si factum esset, votum rite solvi non posse.
[8]
quamquam et res et auctor movebat, tamen ad
collegium pontificum referre consul iussus, si posset
recte votum incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt.
[9]
vovit in
eadem verba consul praeeunte maximo pontifice
quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant,
[10?]
praeterquam quod tanta pecunia quantam3 tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit. octiens ante ludi magni de certa pecunia voti erant; hi primi de incerta.
[p. 30]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.