Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Magna victoria laetaque Romae fuit.
litteris adlatis supplicatio in triduum decreta est.
[2]
Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio
[p. 64]
ceciderunt, plurimi dextrae alae, in quam primo1 impetu vis hostium ingens inlata est.
[3]
quamquam
per praetorem prope debellatum erat, consul
quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda
fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a
praetore accepit.
[4]
consul alter cum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat.
[5]
ab
classe quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius
triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas
missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus
iam animos sociis spem ingentem attulerant.
[6]
nam
et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et
praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum
infestum,
[7?]
sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne
extra fretum Euripum committere aperto mari se
audebant.
[8]
supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos
maritimos agros comparatae. hac classe si urbs
agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei
fortuna oblata est.
1 A.U.C. 554
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.