Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit,
isque rogationem promulgavit, vellent iuberent
Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius
essent, ob iniurias armaque illata sociis populi Romani
bellum indici. alteri consulum Aurelio Italia
[p. 18]
provincia obtigit.
[2]
praetores exinde sortiti sunt C.1 Sergius Plautus2 urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio
Galliam.
[3]
rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id
cum fessi diurnitate et gravitate belli sua sponte
homines taedio periculorum laborumque fecerant,
tum Q. Baebius tribunus plebis,
[4?]
viam antiquam
criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex
bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset.
[5]
aegre
eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu
tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari
ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret
[6?]
castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto
damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.