Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. huius generis orationibus ipsius amicorumque victa est praesentis gratia praetoris absentis
consulis maiestas, triumphumque frequentes L. Furio decreverunt.
[2]
triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta
viginti milia aeris, argenti centum1 milia quingentos.
[3]
neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia
praelata nec milites secuti. omnia praeter victoriam
penes consulem esse apparebat.
[4]
ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in
Africa voverat, magno apparatu facti.
[5]
et de agris
militum eius decretum ut, quot quisque eorum annos
[p. 144]
in Hispania aut in Africa militasset, in singulos2 annos bina iugera agri acciperet; eum agrum
decemviri adsignarent.
[6]
triumviri item creati ad
supplendum Venusinis colonorum numerum, quod
bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae
erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus,
P. Cornelius Cn. f. Scipio. hi colonos Venusiam
adscripserunt.
[7]
eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul
Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum
in agro Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta
octo et septuaginta.
[8]
C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam
comitiorum causa venisset, non id quod animis
praeceperant questus est, non expectatum se ab
senatu,
[9?]
neque disceptandi cum praetore consuli
potestatem factam, sed ita triumphum decresse
senatum, ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset
et non3 eorum qui bello interfuissent, verba audiret.
[10]
maiores ideo instituisse ut legati, tribuni, centuriones,
milites denique triumpho adessent, ut testes4 rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret.
[11]
ecquem ex eo exercitu qui cum
Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse
quem percunctari posset senatus, quid veri praetor
vanive adferret?
[12]
comitiis deinde diem edixit,
[p. 146]
quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus,5 P. Villius Tappulus. praetores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn. Baebius Tamphilus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.