Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos recipientes se in finis adeptus postremum
[p. 42]
agmen turbavit;
[2]
dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, aequa pugna iusto proelio
erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite
et levi armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque inmobilibus armis vexabant;
[3]
et loca ipsa adiuvabant. occisi perpauci sunt,
plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant et
cedunt.
[4]
ita damna Romano accepta bello duabus per
opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat
Philippus incepto forti, non prospero solum eventu.
minuit deinde ei forte oblata res hostium Aetolorum
numerum.
[5]
Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea
magno cum pondere auri ab rege Ptolomaeo missus,
sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum vexit;
[6]
nec ex iuventute Aetolorum
quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli, quod
instaret,
[7]
nunc futurae solitudinis admonens, incertum
cura gentis an ut adversaretur Scopae parum donis
cultus, partem iuniorum castigando domi continuisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.