Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
ab hac oratione in suffragium missi, uti
rogaret, bellum iusserunt.
[2]
supplicatio inde a consulibus
in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii, ut, quod bellum cum
Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret,
[3]
consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum, quod
indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari
iuberent, an satis esset, in finibus regni quod proximum
[p. 8]
praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum.
[4]
consuli
a patribus permissum, ut, quem videretur ex iis, qui
extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum
regi indicendum.
[5]
tum de exercitibus consulum praetorumque actum. consules binas legiones scribere
iussi, veteres dimittere exercitus.
[6]
Sulpicio, cui novum
ac magni nominis bellum decretum erat, permissum,
ut de exercitu, quem P. Scipio ex Africa deportasset,
voluntarios, quos posset, duceret; invitum ne quem
militem veterem ducendi ius esset.
[7]
praetoribus L.
Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret.
[8]
Q. Fulvius Gillo ipse iussus ex eo exercitu,
quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque minime
multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque
milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii
Siciliae provinciae esset.
[9]
M. Valerio Faltoni, qui
praetor priore anno Campaniam provinciam habuerat,
[10]
prorogatum in annum imperium est, uti propraetor
in Sardiniam traiceret: is quoque de exercitu, qui ibi
esset, quinque milia socium nominis Latini, qui eorum
minime multa stipendia haberent, legeret.
[11]
et consules
duas urbanas legiones scribere iussi, quae, si quo res
posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici
belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur.
sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.