Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti
vim magnam ex Africa advectam aediles curules M.
Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris
in modios populo diviserunt.
[2]
et ludos Romanos magno
apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa
aenea quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt.
[3]
plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus
erat, ter toti instaurati.
[4]
et ludi funebres eo anno per
quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Laevini a
Publio et Marco filiis eius facti, et munus 'gladiatorium datum ab iis;
[5]
paria quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemvir sacrorum mortuus;
in eius locum M'. Acilius Glabrio suffectus.
[6]
comitiis aediles curules creati sunt forte ambo,
qui statim occipere magistratum non possent. nam
C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam;
[7]
C. Valerius Flaccus,
quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat,
iurare in leges non poterat; magistratum autem plus
quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat
gerere.
[8]
petente Flacco, ut legibus solveretur, senatus
decrevit, ut, si aedilis, qui pro se iuraret, arbitratu
consulum daret, consules, si iis videretur, cum tribunis
plebis agerent, uti ad plebem ferrent.
[9]
datus, qui
iuraret pro fratre, L. Valerius Flaccus, praetor designatus.
[p. 50]
tribuni ad plebem tulerunt, plebesque scivit,
[10]
ut perinde esset, ac si ipse aedilis iurasset. et de altero
aedile scitum plebi est factum; rogantibus tribunis,
quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire
iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum
gerendum veniret,
[11]
et L. Manlius Acidinus decederet
de provincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio
Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse
in Hispania iussit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.