Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium
animis ad Romanos Damocritus, praetor Aetolorum,
pecunia, ut fama est, ab rege accepta nihil aut huic
aut illi parti adsensus,
[2]
rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem
dixit; celerem enim paenitentiam, sed eandem seram
atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia
neque revocari neque in integrum restitui possint.
[p. 32]
[3]
deliberationis eius, cuius ipse maturitatem expectandam putaret, tempus ita iam nunc statui posse: cum
legibus cautum esset, ne de pace belloque nisi in
Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent
extemplo,
[4]
ut praetor sine fraude, cum de bello et pace
agere velit, advocet concilium, et quod tum referatur
decernaturque ut perinde ius ratumque sit, ac si in
Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset.
[5]
dimissis
ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad
eius societatem inclinaturos. haec in concilio Aetolorum acta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.