Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
exules
ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari
Chalcidem sine certamine ullo posse;
[2]
nam et Macedonas,
quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari
passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos,
[3]
custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus
quamquam Sunium ita mature pervenerat, ut inde
provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione
usque ad noctem tenuit;
[4]
primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua
infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim
proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis
custodibus, alibi nullo custodiente.
[5]
progressi inde ad
frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt.
[6]
inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu, quod circa forum ignis tectis iniectus erat.
[7]
conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. caedes
inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri
coepta est.
[8]
nec ullo iam, qui militaris aetatis esset,
non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane,
praefecto praesidii, interfecto praeda omnis primo in
forum collata, deinde in naves imposita.
[9]
carcer etiam
ab Rhodiis refractus, emissique captivi, quos Philippus
[p. 22]
tamquam in tutissimam custodiam condiderat.
[10]
statuis
inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato
conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant,
[11]
redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset,
ut et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli,
[12]
Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra
Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum
Euripi claudit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.