Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
litterae deinde in senatu recitatae sunt
Q. Minucii praetoris, cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae thensauris nocte clam
sublatam, nec, ad quos pertineat facinus, vestigia ulla
extare.
[2]
indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque
noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere.
[3]
C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad praetorem
in Bruttios scriberet senatui placere, quaestionem de
expilatis thensauris eodem exemplo haberi, quo M.
[4]
Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inventa pecunia esset, reponi; si quo minus inventum
foret, expleri, ac piacularia, si videretur, sicut ante
pontifices censuissent, fieri.
[5]
curam expiandae violationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus
pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum
rubrum solem fuisse,
[6]
Lanuvi in templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in
Sabinis incertus infans natus, masculus an femina
esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu
inventus;
[7]
Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae
porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro
publico eculeus cum quinque pedibus.
[8]
foeda omnia
et deformia errantisque in alienos fetus naturae visa;
ante omnia abominati semimares iussique in mare
extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat.
[9]
nihilo minus decemviros adire libros de portento eo
iusserunt. decemviri ex libris res divinas easdem, quae
proxime secundum id prodigium factae essent, imperarunt. carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani
per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri.
[p. 13]
[10]
ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum
responso curavit. carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.