Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
huius
principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus
mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus
[p. 47]
pontifex est cooptatus;
[2]
pontifex maximus est creatus
C. Servilius Geminus. P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt,
et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum.
in quo cum toto foro strata triclinia essent,
[3]
tempestas
cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro:
[4]
eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque vulgo ferebant
quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.
[5]
hac religione levatis altera
iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area
Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat
eius prodigii expiandi causa.
priusquam consules in provincias proficiscerentur,
[6]
legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec
umquam ante tantum regionis eius hominum Romae
fuerat.
[7]
nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam
accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis
operae pretium fuisse queri,
[8]
pro se quaeque civitates
gentesque, singuli etiam privatim—gravis enim accola
omnibus erat—Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
[9]
et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit ad
querendum simul quod non deducerentur ex Thracia
praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum
adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.