Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis
[p. 30]
copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam
ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi
animo consilioque parati rem gerere.
[2]
haud procul
Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta
est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
[3]
in eo
tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae
pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in
castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes.
praetores Romani,
[4]
ne postero die castra oppugnarentur
silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt.
[5]
luce prima Hispani acie instructa ad vallum
accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi,
quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti
stativis manserunt.
[6]
Romanorum sociorumque in proelio
fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis
hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt.
[7]
praetores interim Romani omne id tempus contrahendis
ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis
ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt.
[8]
ubi satis placuere vires et iam miles quoque
ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat,
duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt
castra.
[9]
inde tertia vigilia sublatis signis quadrato
agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt.
trans fluvium in colle hostium castra erant.
[10]
extemplo,
qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte
Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto
hoste, dum miratur subitum adventum consultatque,
qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu
amnis potuisset.
[11]
interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum,
quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat
castra communiendi, aciem instruxerunt.
[12]
in medio
locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii: id
robur totius exercitus erat. campum apertum usque
[p. 31]
ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.