Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
at enim illa certe vestra sunt, Achaei,
quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis.
[2]
quae utraque ab iisdem
obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis non ab
Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint?
[3]
tyranni enim nuper
eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt;
et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam
[p. 38]
agnoscere dicat.
[4]
non Philopoemenem exspectare nec
Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus
amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis.
[5]
vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant
et cum sine muris per octingentos prope annos liberi
aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris
velut compedibus circumdatis vincti per centum annos
servistis.
[6]
quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror;
nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras
leges dedisse;
[7]
nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut
corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset.
tunc,
[8]
ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias
istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent.
[9]
scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem,
qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos.
[10]
nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos
iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia
ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid
Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?
[11]
interfecti
aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores Campanos securi non percussistis?
[12]
at muros diruimus: vos
non muros tantum sed urbem agrosque ademistis.
specie, inquis, aequum est foedus:
[13]
re apud Achaeos
precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est.
sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor:
[14]
sed oro
vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos,
modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos
sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint.
[15]
nam ut
in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras
dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus
parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent.
[16]
quae iureiurando, quae
[p. 39]
monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam
memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio
nostro tollere parant.
[17]
veremur quidem vos, Romani,
et si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur
et timemus deos immortales."
[18]
cum adsensu maximae
partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate
magistratus censebant, ut facile appareret molliter
agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse.
tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit,
[19]
ut,
dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne
mox inviti et coacti facerent.
[20]
haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi.
[21]
id modo petierunt, ut Romani, quae
viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos
religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando
sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.