Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
iam consularium comitiorum appetebat tempus;
quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat,
occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit. ab
eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius
Philippus.
[2]
praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius
Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius Crispinus.
extremo anni,
[3]
magistratibus iam creatis, ante diem
tertium nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis
qui Asiam incolunt triumphavit.
[4]
serius ei triumphandi
causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam
lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo
L. Scipio damnatus erat,
[5]
conflagraret, eo infensioribus
in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam militarem severe ab eo conservatam successorem ipsum omni
genere licentiae corrupisse fama attulerat.
[6]
neque ea
sola infamiae erant, quae in provincia procul ab oculis
facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in militibus eius quotidie aspiciebantur.
[7]
luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem
est. ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae [p. 7] supellectilis habebantur, monopodia et abacos
Romam advexerunt.
[8]
tunc psaltriae sambucistriaeque et
convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae
quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae.
tum coquus,
[9]
vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium
fuerat, ars haberi coepta. vix tamen illa quae tum
conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.