Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
peracto indicio advoluta rursus genibus preces
easdem, ut se ablegaret, repetivit.
[2]
consul rogat socrum,
ut aliquam partem aedium vacuam faceret, quo Hispala immigraret. cenaculum super aedes datum est,
scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes
verso.
[3]
res omnes Feceniae extemplo translatae et
familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis
clientem iussus.
ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad
senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis,
quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent.
patres pavor ingens cepit,
[4]
cum publico nomine, ne
quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum
cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset.
[5]
censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam
rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset.
[6]
quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant;
indicibus Aebutio ac Feceniae ne fraudi ea res sit
curare et alios indices praemiis invitare iubent;
[7]
sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non
Romae modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea
in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti,
[8]
ne
quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse
sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse.
ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint
coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
haec senatus decrevit.
[9]
consules aedilibus curulibus
[p. 14]
imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent,
comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent; aediles plebis viderent, ne qua sacra in operto
fierent.
[10]
triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias
disponerent per urbem servarentque, ne qui nocturni
coetus fierent, utque ab incendiis caveretur; adiutores
triumviris quinqueviri uti cis Tiberim suae quisque
regionis aedificiis praeessent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.