Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
et legati a Philippi
colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil
eorum sibi placere,
[2]
et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen immaturae ad id
vires erant,
[3]
ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis
credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses
specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum.
[4]
interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi,
re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto
in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis
barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.
[5]
et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; adversus quos ut praeparata consilia haberent,
Lycortas praetor concilium indixit.
[6]
ibi de Lacedaemoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et
periculum esse, ne victi magis timendi forent, quam
bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis
Achaeos usos:
[7]
nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et
Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem [p. 36] Romam adversus gentem Achaeorum ita de
ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione
usi essent, ut pulsi patria, non restituti in eam viderentur.
[8]
clamor undique ortus, referret nominatim de
iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis
damnati sunt. paucos post dies Romani legati venerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.