Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
Romae principio eius anni, cum de provinciis consulum et praetorum actum est, consulibus
Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti.
[2]
praetores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt,
[3]
C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naevius Matho Sardiniam
et ut idem quaereret de veneficiis, A. Terentius Varro
Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem.
[4]
de iis duabus provinciis legati per
id fere tempus L. Iuventius Talna et T. Quinctilius
Varus venerunt,
[5]
qui, quantum bellum iam profligatum
in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut
pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare
liceret.
[6]
supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque
exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt.
paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones,
[7]
quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt.
[8]
de Hispaniensibus exercitibus magna
[p. 40]
contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique.
[9]
utraque causa tribunos
plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros
senatus consulto, si deportandos censerent exercitus,
denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret, nullam
rem aliam se decerni passuros.
[10]
victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut
praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in
Hispaniam portarent.
[11]
cum ea quattuor milia in legiones
discripsissent, quo plus quam quina milia peditum,
treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent,
eos primum,
[12]
qui emerita stipendia haberent, deinde ut
cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in
proelio usi essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.