Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
movit aliquantum oratio regis legatos. itaque
medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum
decreto Eumeni datae civitates eae essent, nihil se
mutare;
[2]
si Philippus bello cepisset eas, praemium
victoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret,
cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in
integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint,
deduci.
[3]
hae causae maxime animum Philippi alienaverunt
ab Romanis, ut non a Perseo filio eius novis causis
motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri
possit.
[4]
Romae nulla Macedonici belli suspicio erat.
L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum
gestarum magnitudo impetrabilem faciebat;
[5]
exemplum
obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat,
ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet,
nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset
successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut
ovans urbem iniret.
[6]
tulit coronas aureas quinquaginta
duas,
[7]
auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu
decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium
quaestorem advehere: id quoque se in aerarium delaturum.
Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit.
[8]
Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat.
[9]
is
de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe
exercuit. ad septem milia hominum condemnavit:
multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium.
[10]
consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in
provincias profecti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.