Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
Ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius,
tempus venisse ait, quo Campani non agrum solum
ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint:
[2]
foedus
[p. 131]
enim cum Hannibale quibus velint legibus facturos;
neque controversiam fore, quin, cum ipse confecto
bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.
[3]
haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem, uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.
[4]
extemplo plebs ad defectionem ac pars maior senatus
spectare;
[5]
extracta tamen auctoritatibus seniorum per
paucos dies est res. postremo vincit sententia plurium,
ut iidem legati, qui ad consulem Romanum ierant, ad
Hannibalem mitterentur.
[6]
quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos
a Campanis in quibusdam annalibus invenio postulantes, ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam
adiuvari vellent;
[7]
indignatione orta summoveri a curia
iussos esse missumque lictorem, qui ex urbe educeret
eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat,
[8]
Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant
scriptores, ponere pro certo sum veritus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.