Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
inde Capuam flectit iter luxuriantem longa
felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen
inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
[2]
senatum et sibi et plebi obnoxium
Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis
homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
[3]
is cum eo
forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est,
in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui
plebem ratus per occasionem novandi res magnum
[p. 127]
ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam
Poenis,
[4]
inprobus homo, sed non ad extremum perditus,
cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari,
nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio
crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret et
obnoxium sibi ac plebi faceret.
[5]
vocato senatu cum
sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo
modo,
[6]
nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe
qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque
Romam nuptum M. Livio dedisset;
[7]
ceterum maiorem
multo rem magisque timendam instare: non enim per
defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem
spectare, sed per caedem senatus vacuam rem publicam
tradere Hannibali ac Poenis velle;
[8]
eo se periculo posse
liberare eos, si permittant sibi et certaminum in re
publica obliti credant,
[9]
— cum omnes victi metu permitterent, 'Claudam' inquit 'in curia vos et tamquam et
ipse cogitati facinoris particeps adprobando consilia,
quibus nequiquam adversarer, viam saluti vestrae inveniam.
[10]
in hoc fidem, quam voltis ipsi, accipite.' fide
data egressus claudi curiam iubet, praesidiumque in
vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo
neve inde egredi possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.