Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
in Italia cum post Cannensem pugnam,
fractis partis alterius viribus,
[2]
alterius mollitis animis,
segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem
Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes, ut
ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum
ad capiendos eos comparant.
[3]
Campanis omnibus statum
sacrificium ad Hamas erat. eo senatum Campanum
venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque, ut
et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque
haberet;
[4]
praesidium ibi armatum se habituros, ne quid
ab Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax
consilium posse rati.
[5]
interim Ti. Sempronius consul
Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen
circa Liternum posuit castra.
[6]
ibi quia otiosa stativa
erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tirones —
ea maxima pars volonum erant—adsuescerent signa
sequi et in acie agnoscere ordines suos.
[7]
inter quae
maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae
discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi,
liber voloni sese exaequari sineret;
[8]
omnis satis honestos
generososque ducerent, quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita
fieri, eandem cogere tueri factum.
[9]
ea non maiore
cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus
[p. 166]
observata, brevique tanta concordia coaluerant omnium
animi, ut prope in oblivionem veniret, qua ex condicione quisque esset miles factus.
[10]
haec agenti Graccho
legati Cumani nuntiarunt, quae a Campanis legatio
paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent:
[11]
triduo post eum diem festum esse; non senatum
solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum.
[12]
Gracchus iussis Cumanis omnia ex
agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse
pridie, quam statum sacrificium Campanis esset, Cumas
movet castra.
[13]
Hamae inde tria milia passuum absunt.
iam Campani eo frequentes ex composito convenerant,
nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus — is summus magistratus erat Campanis—cum
quattuordecim milibus armatorum habebat castra,
[14]
sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto
intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi.
triduum sacrificatum ad Hamas.
[15]
nocturnum erat
sacrum, ita ut ante mediam noctem conpleretur.
[16]
huic
Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad
portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab
decuma diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare,
[17]
ut primis tenebris convenire ad
signum possent, vigilia ferme prima tolli iussit signa,
[18]
silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte
pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta
simul omnibus portis invadit; alios somno stratos,
alios perpetrato sacro inermis redeuntis obtruncat.
[19]
hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia
cum ipso duce Mario Alfio, capta * et signa militaria
quattuor et triginta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.