Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset,
sine armis, iam omnibus concedentibus, dominabatur.
[2]
hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria
plebem adulari: salutare, benigne invitare, apparatis
accipere epulis;
[3]
eas causas suscipere, ei semper parti
adesse, secundum eam litem iudices dare, quae magis
popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset;
iam vero nihil in senatu agi aliter,
[4]
quam si plebis ibi
[p. 129]
esset concilium. prona semper civitas in luxuriam non
ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium
et inlecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque,
[5]
tum vero ita obsequio principum et licentia plebei
lascivire, ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
[6]
ad contemptum legum magistratuum senatus accessit
tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium.
[7]
id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod
conubium vetustum multas familias claras ac potentis
Romanis miscuerat,
[8]
et, cum militarent aliquot apud
Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites,
nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.