Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
hac nuntiata clade cum per dies multos
in tanto pavore fuisset civitas, ut tabernis clausis velut
nocturna solitudine per urbem facta senatus aedilibus
[p. 153]
negotium daret,
[2]
ut urbem circumirent aperirique tabernas
et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, tum
Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres
est et adhortatus,
[3]
ne, qui Cannensi ruinae non succubuissent, ad minores calamitates animos summitterent.
quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret,
[4]
prospera modo essent, sicut speraret futura; Gallicum
bellum et omitti tuto et differri posse, ultionemque
eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate
fore. de hoste Poeno exercitibusque, per quos id
bellum gereretur, consultandum atque agitandum.
[5]
ipse
primum, quid peditum equitumque, quid civium, quid
sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum
Marcellus suarum copiarum summam exposuit;
[6]
quid
in Apulia cum C. Terentio consule esset, a peritis
quaesitum est. nee, unde duo consulares exercitus
satis firmi ad tantum bellum efficerentur, inibatur
ratio. itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta
ira, omitti eo anno placuit.
[7]
exercitus dictatoris consuli decretus est. de exercitu M. Marcelli, qui eorum
ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque
ibi militare, donec in Italia bellum esset, placuit;
[8]
eodem
ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque
roboris, nullo praestituto militiae tempore, nisi quod
stipendiorum legitimorum esset.
[9]
duae legiones urbanae
alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset,
decretae sunt, eumque, cum primum salvis auspiciis
posset, creari placuit;
[10]
legiones praeterea duas primo
quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem,
cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset;
[11]
C. Terentio consul prorogari in annum
imperium, neque de eo exercitu, quem ad praesidium
Apuliae haberet, quicquam minui.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.