Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
nec bene nec male dicta profuerunt ad
confirmandos animos.
[2]
cum omni parte pellerentur,
[p. 177]
Romanisque crescerent animi non duce solum adhortante, sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem
accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt
atque in castra conpulsi sunt.
[3]
quae oppugnare cupientis milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum
magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante
inclinatior ad Poenos fuerat.
[4]
hostium plus quinque
milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie
occisis;
[5]
Romanorum minus mille interfecti. posterum
diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in
acie consumpserunt. spolia hostium Marcellus, Vulcano
votum, cremavit.
[6]
tertio post die—ob iram credo aliquam aut spem liberalioris militiae—ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt. eorum forti fidelique opera in eo bello
usi sunt saepe Romani.
[7]
ager Hispanis in Hispania et
Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.
[8]
Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone
cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hiberna petit
circaque Arpos consedit.
[9]
Q. Fabius ut profectum in
Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto, quae super Suessulam
erant, munimentisque firmatis et praesidio, quod per
hiberna ad tenendum locum satis esset, relicto ipse
Capuam propius movit castra agrumque Campanum
ferro ignique est depopulatus,
[10]
donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis
et castra ante urbem in aperto communire.
[11]
sex milia
armatorum habebant, peditem inbellem, equitatu plus
poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.
[12]
inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. civis indidem erat, longe
omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum
apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius
Asellus gloria equestri aequaret.
[13]
is tunc Taurea, cum
diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis,
[p. 178]
tandem silentio facto, ubi esset Claudius Asellus, quaesivit et,
[14]
quoniam verbis secum de virtute ambigere
solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima
spolia victus aut victor caperet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.