Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque
animos intenderant,
[2]
inter quos Philippus, Macedonum
rex, eo magis, quod propior Italiae ac mari tantum
Ionio discretus erat.
[3]
is ubi primum fama accepit
[p. 163]
Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita, utrius populi
mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus fluctuatus
animo fuerat.
[4]
postquam tertia iam pugna victoria
cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad
Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum
Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi
sunt.
[5]
inde per Apuliam petentes Capuam media in
praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium
Laevinum praetorem circa Luceriam castra habentem.
[6]
ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo
rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano;
[7]
mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. praetor inter
defectiones veterum sociorum nova societate tam clari
regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter
accepit;
[8]
dat, qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat et quae loca quosque saltus aut Romanus aut
hostes teneant.
[9]
Xenophanes per praesidia Romana in
Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit
legibus his,
[10]
ut Philippus rex quam maxima classe —
ducentas autem naves videbatur effecturus—in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro
parte sua terra marique gereret;
[11]
ubi debellatum esset,
Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium
atque Hannibalis esset, praedaque omnis Hannibali cederet;
[12]
perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque
cum quibus regi placeret gererent; quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae
Philippi regnique eius essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.