Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47.
haec ubi
Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus, ut
consulem percunctaretur, liceretne extra ordinem in
provocantem hostem pugnare,
[2]
permissu eius arma
extemplo cepit provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique, ubi vellet, iussit.
[3]
iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes
exierant, et Campani non vallum modo castrorum sed
moenia etiam urbis prospectantes repleverant.
[4]
cum
iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis
hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se
ludificantes sine vulnere pugnam extrahebant.
[5]
tum
Romanus Campano 'Equorum' inquit 'hoc, non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam
demittimus equos; ibi nullo ad evagandum spatio comminus conserentur manus.'
[6]
dicto prope citius equum
in viam Claudius deiecit; Taurea verbis ferocior quam
re 'minime sis' inquit 'cantherium in fossam'; quae
vox in rusticum inde proverbium prodita est.
[7]
Claudius, cum cava longe perequitasset via, nullo obvio
hoste in campum rursus evectus increpans ignaviam
hostis cum magno gaudio et gratulatione victor in castra
redit.
[8]
huic pugnae equestri rem — quae quam vera sit,
communis existimatio est—mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium porta invectum per alteram stupentibus miraculo hostibus intactum evasisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.