Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. ab1 hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait quo Campani non agrum solum ab
Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint;
[2]
foedus
enim cum Hannibale quibus velint legibus facturos;
neque controversiam fore quin, cum ipse confecto
bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.
[3]
haec Virrio loquenti adsensi omnes ita
[p. 18]
renuntiant legationem uti deletum omnibus videretur2 nomen Romanum.
[4]
extemplo-plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare; extracta tamen
[5?]
auctoritatibus seniorum per paucos dies est res.
postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati
qui ad consulem Romanum ierant ad Hannibalem
mitterentur.
[6]
quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a
Campanis in quibusdam annalibus invenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari vellent;
[7]
indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex
urbe educeret eos atque eo die manere extra finis
Romanos iuberet.
[8]
quia nimis compar Latinorum
quondam postulatio erat, Coeliusque et alii id haud3 sine causa praetermiserant4 scriptores, ponere pro certo sum veritus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.