Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. dum haec Romani parant aguntque, ad
Philippum captiva navis una, ex iis quae Romam
missae erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos
cum litteris captos.
[2]
itaque ignarus rex quae cum
Hannibale legatis suis convenissent quaeque legati
eius ad se adlaturi fuissent, legationem aliam cum
eisdem mandatis mittit.
[3]
legati ad Hannibalem
missi Heraclitus, cui Scotino cognomen erat,1 et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt
ac rettulerunt mandata;
[4]
sed prius se aestas circumegit quam movere ac moliri quicquam rex posset:
tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad
dilationem imminentis Romanis belli.
[5]
et circa Capuam, transgresso Volturnum Fabio
post expiata tandem prodigia, ambo consules rem
gerebant.
[6]
compulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant, Fabius vi
cepit; praesidiaque in his Hannibalis Campanique
permulti capti.
[7]
et Nolae,2 sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque
[p. 136]
occulta de caede principum et proditione urbis3 inibantur.
[8]
quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant,
traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris
Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.