previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. [2] nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones, quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant, et servorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico [p. 44] collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae1 auxilium, [3?] cum honesta utilibus cedunt, descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae2 iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi iussurum. [4] ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur.

[5] Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, [6?] quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus. [7] senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo; neque auctores defectionis deerant. [8] itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando3 dilationem mali inveniunt. [9] placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare. [10] ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum Marcellum Claudium, qui [p. 46] Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque4 quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subveniatur; [11] concedendo plebei senatum ubi velint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse. [12] Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit; interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. [13] ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per5 agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis Nolam pervenit.

1 A.U.C. 538

2 pecuniae z: pecunia P(1).

3 secunda simulando CM7: secunda simulanda simulando P(12); obsecundando Gronovius.

4 A.U.C. 538

5 per otto: perque P(1).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
  • Cross-references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nola
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nolanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saticulanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spolia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Trebianus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Trebulanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amicitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulturnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dictator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gallicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Iunius Pera
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NEA´POLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NOLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SATI´CULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUE´SSULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), UMBRIA
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Marcellus Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: