Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. ubi ea dies venit; ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum ut militia vacarent,
[2]
dum1 in eo publico essent, alterum ut quae in naves inposuissent ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent.
[3]
utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno [p. 166]
pertinebat.
[4]
quemadmodum conducta omnia magno animo2 sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus quam3 si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.
[5]
cum hi commeatus venerunt, Iliturgi oppidum ab
Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio
ob defectionem ad Romanos oppugnabatur.
[6]
inter
haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem
sociorum magno certamine ac strage obsistentium
pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt,
[7?]
cohortatique oppidanos ut eodem animo
moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum
exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda,
quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
[8]
eodem et duo
duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem
summam agi cernentes, convenerunt.
[9]
itaque
eruptione e castris pugnatum est. sexaginta
hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa
a Romanis.
[10]
tamen adeo haud dubia victoria fuit ut
plures numero quam ipsi erant Romani hostium
occiderint,
[11]
ceperint amplius tria milia hominum,
paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria
signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis,
trinisque eo die castris potiti sint.
[12]
Iliturgi obsidione
liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus
traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime
[p. 168]
omnium belli avida, modo praeda aut merces esset,4 et tum iuventute abundante.
[13]
iterum signis conlatis
eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra
tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum
signis duobus et quadraginta et novem elephantis.
[14]
tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos
defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania
quam in Italia res gestae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.