Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. per idem fere tempus litterae ex Sicilia
Sardiniaque Romam allatae.
[2]
priores ex Sicilia T.
Otacilii propraetoris in senatu recitatae sunt:
P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum venisse; ipsum graviter saucium in discrimine
ultimo vitae esse; militi ac navalibus sociis neque
stipendium neque frumentum ad diem dari neque
unde detur esse;
[3]
magnopere suadere ut quam
primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex
novis praetoribus successorem mittant.
[4]
eademque
ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta. responsum
[p. 72]
utrique non esse unde mitteretur, iussique ipsi1 classibus atque exercitibus suis consulere.
[5]
T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem,
legatos cum misisset, in stipendium quanti argenti
opus fuit et sex mensum frumentum accepit;
[6]
Cornelio
in Sardinia civitates sociae benigne contulerunt. et
Romae quoque propter penuriam argenti triumviri
mensarii rogatione M. Minuci tribuni plebis facti,
L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et
M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L.
Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat.
[7]
et
duumviri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae,
quam L. Manlius praetor voverat, dedicaverunt; et
tres pontifices creati, Q. Caecilius Metellus et Q.
Fabius Maximus et Q. Fulvius Flaccus, in locum P.
Scantini demortui et L. Aemili Pauli consulis et
Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Cannensi.
1 A.U.C. 538
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.