Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. legati ad Hannibalem venerunt pacemque
cum eo his1 condicionibus fecerunt, ne quis imperator magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve civis Campanus invitus militaret
munusve faceret;
[2]
ut suae leges, sui magistratus
Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captivis
Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum
quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia
[p. 20]
facerent, permutatio fieret.
[3]
haec pacta; illa2 insuper quam quae pacta erant facinora Campani
ediderunt: nam praefectos socium civisque Romanos
alios, partim aliquo militiae munere occupatos,
partim privatis negotiis inplicitos, plebs repente
omnis conprehensos velut custodiae causa balneis
includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa
foedum in modum exspirarent.3
[4]
ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum,
summa ope Decius Magius, vir cui ad summam
auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem
defuit, restiterat.
[5]
ut vero praesidium mitti ab
Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem
miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla
referens, primo ne reciperetur praesidium palam
vociferatus est,
[6?]
deinde ut receptum aut eiceretur aut,
si malum facinus quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore
purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio
restituerent Romanis se.
[7]
haec—nec enim occulta
agebantur—cum relata Hannibali essent, primo
misit qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde,
cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira
Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi
ad sese iussit.
[8]
veritus deinde ne quid inter vim
tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti
certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad
Marium Blossium, praetorem Campanum, postero
[p. 22]
die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum4 modico praesidio.
[9]
Marius contione advocata edicit
ut frequentes cum coniugibus ac liberis obviam irent
Hannibali. ab universis id non oboedienter modo
sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot
iam victoriis clarum imperatorem, factum est.
[10]
Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo
timorem aliquem ex conscientia significare posset,
privatim5 se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.
[11]
Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die
seriae rei gereret diemque ut6 ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret,
[12?]
quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei
consumpsit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.