previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27.

quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire curavit, quin tria Graecorum genera sint vere? quorum uni sunt Athenienses, quae gens Ionum habebatur, Aeolis alteri, Doris tertii nominabantur. atque haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis artibus, quae etiam imperio et bellica laude floruit, parvum quendam locum, ut scitis, Europae tenet semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello superatam cinxit urbibus, non ut victam coloniis illam constringeret, sed ut obsessam teneret. [65] quam ob rem quaeso a vobis, Asiatici testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctoritatis in iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam nec quid alienigenae de vobis loqui soleant, sed quid vosmet ipsi de genere vestro statuatis, memineritis. namque, ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Vtrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium, 'Phrygem plagis fieri solere meliorem'? quid? de tota Caria nonne hoc vestra voce volgatum est, 'si quid cum periculo experiri velis, in care id potissimum esse faciendum'? quid porro in Graeco sermone tam tritum atque celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, ut 'Mysorum ultimus' esse dicatur? nam quid ego dicam de Lydia? quis umquam Graecus comoediam scripsit in qua servus primarum partium non Lydus esset? quam ob rem quae vobis fit iniuria, si statuimus vestro nobis iudicio standum esse de vobis? [66] equidem mihi iam satis superque dixisse videor de Asiatico genere testium; sed tamen vestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in hominum levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus dicuntur, vestris animis et cogitatione comprendere.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: